# Contra Julianum 9.25-40

Augustine, Contra Julianum, 9.25 to 9.40. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/9.25
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/9.25

Si enim ob unius delictum multi mortui sunt, multo magis gratia Dei et donum in gratia unius hominis Jesu Christi in multis abundavit. Multo magis utique abundavit, qnia in quibus abundat, temporaliter moriuntur, in æternum victuri sunt. Et MOM, inquit, sicut per unum peccantem, ita eat et donum. Nam judicium quidem ex uno in condemnationem: gratia autem ex multis delictis in justificutionem. Et unum quippe illud ad damnatio-, nem trahcre potuit: sed gratia non hoc unum tantum, verum etiam plura, quae superaddita sunt peccata delevit. Si enim ob unius delictum, inquit, mora regnavit per unum; multo magis qui abundantiam gratiæ et justitiæ accipiunt, in vita regnabunt per unum Jesum Christum. Superior repetitus est sensus; quia multo magis in vita regnabunt, qui sine fine regnabunt; quam mors in eis regnavit, quæcum iine: regnavit. Itaque sicut per unius, inquit, delictum in omnes homines ad condemtiationem, ila et per unius justificationem in omnes homines ad justificationem vitæ. Ideo et ibi omnes, et liic omnes, quia nemo ad mortem nisi per illum, ncmo ad vitam nisi pcr istum. Sicut enim per inobedientiam unius hominis peccatores constituti sunt multi '; ita et per unius obedientiam justi constituentur multi. Lex autem subintravit, ut abundaret delictum. Ubi autem abundavit delictum, superabundavit gratia: ut quemadmodum regnavit peccatum in morte ', sic et gratia regnet per justitiam in vitam æternam, per Jesum Christum Dominum nostrum.

---

Augustine, Contra Julianum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp747/tmp747/tmp747.tmp747.opp-lat1.xml.
