# Contra Julianum 9

Augustine, Contra Julianum, Book 4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/9

Porro si malum est in te cui repugnas, quod oppugnas, quod cum vincis expugnas; hoc malo melius non uteris, quo malo bene utuntur 1, in quibus hoc bonum esse contendis; ubi profecto mentiris, aut falleris. Neque enim dicturus es, in conjugibus bonum esse libidinem, in sanctis autem vel virginibus vel continentibus malum. Jam sententiam tenemus tuam, ubi aisti: < Concupiscentiae naturalis qui modum tenet, bono bene utitur; qui modum non tenet; bono male utitur: qui autem etiam ipsum modum, sanctae virginitatis amore contempserit, bono melius non utitur; confidentia quippe suæ salutis, > inquis, < et roboris contempsit remedia, ut gloriosa posset exercere certamina. > His verbis tuis sine ambiguitate declaras, concupiscentiam carnis hoc I esse in utrisque, id est, et conjugatis et continentibus. Quo enim conjugati bene utuntur, et continentes melius non utuntur, bonum tu dicis, ego malam: sed in sanctis vir. ginibus et continentibus carnis concupiscentia malum se esse manifestat, contra quam fateris eos 3 < gloriosa exercere certamina: > procul dubio ergo hon bono, sed malo melius non utuntur. Hoc igitur utentes conjuges, nec ipsi utique bono, sed malo bene utuntur. Proinde lota controversia non remansit (si tamen remansit aliqua), nisi utrum in cis qui continentiam Deo voverunt, bonum sit ista de qua disputamus concupiscentia carnis, an malum. Quod enim horum. duorum repertum in his fuerit, hoc et in conjugibus apparebit: quoniam hoc illi bene utuntur, quo isti melius non utuntur. Collige itaque totas vires acuti tui cordis, ac liberæ frontis, et aude respondere si potes, hoc bonum esse, cui, sicut libro superiore confessus es, < Apostolorum legio repugnavit: > mihi scilicet exprobrans, quod < tantas > esse dixerim < libidinis vires, ut ei nec Apostolorum legio repugnaverit; > cum potius pro causa mea faciat, quia ei malo quod tu bonum dicis, legio non qualiumcumque sanctorum, sed ipsorum quoque repugnavit Apostolorum. Cui malo tantum licere posse, quis crederet, ut sibi laudatorem etiam de suis expugnatoribus provideret? Absit quidem, ut antiquorum aliquem vel Apostolorum, vel quorumque sanctorum: mirabiliter tamen, quia vel quemquam haereticorum novorum, qui simul utrumque se esse profiteatur inexplicabilibus modis, expugnatorem scilicet defensoremque libidinis; et conetur ostendere manens in haeresi Pelagiana, et ex animo se laudare quod ipsum ejus animum nisi expugnetur occidit, et ex animo expugnare quod ejus dogma nisi laudetur absumit.

---

Augustine, Contra Julianum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp747/tmp747/tmp747.tmp747.opp-lat1.xml.
