Latin
Book 1
Augustine, Contra Litteras Petiliani 1.18
Unproofread scanNot analysed yet
Deinde subiunxit: ambo uitam baptismi non habent, et qui numquam penitus habuit et qui habuit et amisit. numquam ergo habuit quem Maximianista Felicianus aut Praetextatus foris baptizauerunt, ipsi autem quod habuerunt amiserant. quando ergo isti cum suis recepti sunt, quis dedit eis quos baptizarant quod non habebant, et quis ipsis reddidit quod amiserant? si autem formam baptismi secum abstulerunt, uirtutem ipsam autem baptismi per malum schisma amiserunt, cur ipsam formam, quae semper et ubique sancta est, exsufflas in catholicis quos non audisti, et in Maximianistis amplecteris quos punisti?