# Contra Litteras Petiliani 1.20

Augustine, Contra Litteras Petiliani, Book 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-litteras-petiliani/1.20
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-litteras-petiliani/1.20

Nequissimus, inquit, traditor nobis legem, seruantibus persecutor et carnifex extitisti. si legem seruauerunt Maximianistae, cum a te separati sunt, sis et tu seruator legis, cum ab ecclesia quae in toto orbe diffusa est separatus es. quodsi de persecutionibus agis, cito respondeo, si aliquid inique passi estis, non pertinere ad eos qui talia quamuis improbe facientes pro pace tamen unitatis laudabiliter tolerant. quapropter non habes quod obicias frumentis dominicis paleam suam usque ad uentilationem ultimam sustinentibus, a quibus tu numquam recessisses, nisi leuior palea uento temptationis et ante aduentum uentilatoris auolasses. sed ut ab hoc uno exemplo, quod ad istorum ora claudenda et eos si sapiant corrigendos, si autem in peruersitate maneant confundendos in eorum facies refudit dominus, non recedam, si iustiores sunt qui patiuntur persecutionem quam illi qui faciunt, idem Maximianistae iustiores sunt, quorum et basilica funditus euersa est et militari Optati comitatu grauiter agitati sunt et iussiones proconsulis ad omnes eos de basilicis excludendos a Primianistis impetratae manifestae sunt. quapropter si imperatoribus eorum communionem detestantibus ad persequendos Maximianistas tanta sunt ausi, quid facerent, si eis per regum communionem aliquid efficere liceret? si autem, ut prauos corrigerent, ista fecerunt, quid mirantur, si catholici imperatores maiore potestate urgendos corrigendosque decernunt eos, qui totum orbem christianum rebaptizare conantur, cum causam disaentiendi non habeant, quandoquidem malos, etiamsi uera crimina obicerent, pro pace tamen tolerandos etiam ipsi testantur, quando eos quos damnauerunt cum suis honoribus et cum foris dato baptismo receperunt? considerent aliquando, quid digni sint (pati a) christianis potestatibus orbis terrarum hostes christianae unitatis diffusae toto orbe terrarum. iam igitur, si correctio pigra est, saltem adsit pudor, ne, idem ipsi cum ea quae scribunt legere coeperint, risus eos uincat, dum in se non agnoscunt quod uideri uolunt in aliis nec in se agnoscunt quod aliis obiciunt.

---

Augustine, Contra Litteras Petiliani, ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa027/stoa0040.stoa027.opp-lat1.xml.
