Latin
Book 1
Augustine, Contra Litteras Petiliani 1.28
Unproofread scanNot analysed yet
Nisi forte expectatis a me, ut etiam de Manicheo quae interposuit refellantur. qua in re nobis non displicetnisi quia pestilentiosissimum et perniciosissimum errorem, id est Manicheorum haeresem, omnino leuissima et prope nulla reprehensione culpauit, quem ueritatis fortissimis documentis catholica expugnat. hereditas enim Christi in omnibus gentibus constituta aduersus omnes exheredatas haereses tuta est. sed sicut ait dominus: quomodo potest satanas satanan eicere, ita Manicheorum errorem quomodo potest Donatistarum error euertere?