Latin
Book 2
Augustine, Contra Litteras Petiliani 2.105
Unproofread scanNot analysed yet
Petilianus dixit: Sed si istae sunt partes, nihil nobis praeiudicant nomina eompartis. duae namque uiae sunt, una angusta qua pergimus, altera est impiis qua peribunt; et tamen longe discernitur uocabuli aequalitas, ne uia iustitiae consortio nominis maculetur.