Latin
Book 2
Augustine, Contra Litteras Petiliani 2.107
Unproofread scanNot analysed yet
Petilianus dixit: Primo psalmo Dauid beatos et impios separat, non partes scilicet faciens, sed ab omnibus impiis separans sanctitatem: beatus uir qui non abiit in consilio impiorum et in uia peccatorum non stetit —ad uiam iustitiae redeat, qui errauerat ut periret —et super cathedram pestilentiae non sedit —cum ita commoneat o miseri, quid sedetis? —sed in lege domini uoluntas eius et in lege domini meditabitur die ac nocte. et erit uelut lignum quod plantatum est circa decursus aquarum, quod fructum suum dabit in tempore suo. et folium eius non 'decidet, et omnia quaecumque fecerit prospera procedent. non sic impii, non sic: sed tamquam puluis quem proiciet uentus a facie terrae —implet oculos, ut excaecet —. propterea non exurgent impii in iudicio neque peccatores ita consilio iustorum, quoniam scit dominus uias iustorum, et iter impiorum periet.