# Contra Litteras Petiliani 2.108

Augustine, Contra Litteras Petiliani, Book 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-litteras-petiliani/2.108
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-litteras-petiliani/2.108

Augustinus respondit: Quis non in scripturis discernat haec duo genera hominum? sed uos maledici paleae crimina etiam frumentis obicitis et, cum sola palea sitis, solum frumentum uos esse iactatis. prophetae autem ueridici utrumque hoc genus ante uentilationem, quae in die iudicii futura est, permixtum esse dicunt per totum mundum, id est per totum agrum domini. uerumtamen admoneo ut istum primum psalmum Graece legas: ita non audebis pro crimine obicere orbi terrarum partem Macarii, quia forte intelleges cuius Macarii sit pars in omnibus sanctis, qui per omnes gentes benedicuntur in semine Abrahae. quod enim scriptum est Latine 'beatus uir', Graece habet μαϰάριος avfip. ille autem Macarius qui uobis displicet, si malus fuit, nec in hac sorte est nec huic sorti obest; si autem bonus, opus suum probet, ut in se ipso habeat gloriam et non in altero.

---

Augustine, Contra Litteras Petiliani, ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa027/stoa0040.stoa027.opp-lat1.xml.
