Latin
Book 2
Augustine, Contra Litteras Petiliani 2.109
Unproofread scanNot analysed yet
Petilianus dixit: Nostri autem baptismatis laudes idem psalmographus decantauit: dominus pascit me et nihil mihi deerit: in loco pascuae ibi me collocauit. super aquam refectionis educauit me:, animam meam conuertit. deduxit me super semitas iustitiae propter nomen suum. nam et si ambulauero in medio umbrae mortis —si me, inquit, persecutor occidat —,non timebo mala, quoniam tu mecum es, domine. uirga tua et baculus tuus ipsa consolata sunt me —inde uicit Goliam D(aaid) oleo chrismatis loricatus —. parasti in conspectu meo mensam aduersus eos qui tribulant me. impinguasti oleo caput meum, et calix tuus inebrians perquam optimus. et misericordia tua subsequetur me omnes dies uitae meae, ut inhabitem in domo domini in longitudinem dierum.