# Contra Litteras Petiliani 2.110.1-13

Augustine, Contra Litteras Petiliani, 2.110.1 to 2.110.13. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-litteras-petiliani/2.110.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-litteras-petiliani/2.110.1

Augustinus respondit: Iste psalmus de his loquitur, qui bene suscipiunt baptismum et sancto sancte utuntur. non enim uerba ista etiam ad Simonem magum pertinent, qui tamen eundem sanctum baptismum accepit; et quia eo sancte uti noluit, non ideo illum inquinauit aut repetendum talibus docuit. sed quia Goliae commemorationem fecisti, attende illum de ipso Golia psalmum et uide, quia in cantico nouo deuictus est — ibi enim dicitur: deus, canticum nouum cantabo tibi, in psalterio decem chordarum psallam tibet uide, utrum ad hoc canticum pertineat qui orbi terrarum non communicat. alibi enim dicitur: cantate domino canticum nouum, cantate domino omnis terra. omnis ergo terra, in cuius unitate non estis, cantat canticum nouum, et omnis terrae sunt uerba quoque ista: dominus pascit me et nihil mihi deerit et cetera. non sunt haec uerba zizaniorum, quamuis usque ad messem in una segete tolerentur; non sunt uerba paleae, sed tritici, quamuis eadem pluuia simulque nutriantur, eadem area simulque triturentur, donec ultimo uentilabro ab inuicem segregentur, quae duo utique communiter unum habent baptismum, quamuis non sint unum. sed etsi pars uestra esset ecclesia dei, certe fatereris istum psalmum non ibi pertinere ad furiosas cateruas circumcellionum. aut si et ipsi per semitas iustitiae deducuntur, quare negatis eos comites uestros esse, cum uobis obiciuntur, quamuis plerumque paucitatem concisionis uestrae non uirga et baculus dei, sed fustes eorum consolentur, quibus uos et aduersus leges Romanas tutos esse arbitramini; in quos incurrere quid est aliud quam ambulare in medio umbrae mortis? sed non timet mala cum quo dominus est. certe tamen non audebis dicere etiam istorum furiosorum esse uerba quae in hoc psalmo cantantur, et tamen habere eos baptismum non solum confitemini, sed etiam profitemini.

---

Augustine, Contra Litteras Petiliani, ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa027/stoa0040.stoa027.opp-lat1.xml.
