# Contra Litteras Petiliani 2.110.14-20

Augustine, Contra Litteras Petiliani, 2.110.14 to 2.110.20. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-litteras-petiliani/2.110.14
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-litteras-petiliani/2.110.14

non dicunt ergo ista nisi qui aqua sancta reficiuntur, sicut omnes iusti dei, non qui ea male utendo subuertuntur, sicut magus ille a Philippo baptizatus, et tamen ipsa in utrisque una atque sancta est. non dicunt ista nisi qui ad dexteram pertinebunt, sed tamen eadem pascua sub uno pastore et oues et hirci pascuntur, donec ut debita recipiant segregentur. non dicunt ista nisi qui de mensa domini uitam sumunt sicut Petrus, non iudicium sicut ludas, et tamen ipsa utrique fuit una, sed non utrique ualuit ad unum, quia ipsi non erant unum. non dicunt ista nisi qui oleo sancto etiam in spiritu beatificantur sicut Dauid, non qui in solo corpore consecrantur sicut Saul, et tamen, cum ambo unum sumpsissent, non eis impar sacramentum, sed impar meritum fuit. non dicunt ista nisi qui calicem domini in uitam aeternam mutata mente suspirant, non qui iudicium sibi manducant et bibunt, sicut apostolus ait, et tamen utrisque non unis calix ille unus est, inebrians ad capessenda caelestia martyres, non ad funestanda praecipitia circumcelliones. memento ergo sacramentis dei nihil obesse mores malorum hominum, quo illa uel omnino non sint uel minus sancta sint, sed ipsis malis hominibus, ut haec habeant ad testimonium damnationis, non ad adiutorium sanitatis. saltem quippe ipsa uerba ultima psalmi huius considerare debuisti et propter eos, qui baptismo accepto apostatant, intellegere non ab omnibus qui sanctum baptismum accipiunt posse dici: ut inhabitem in domo domini in longitudinem dierum, et tamen siue permanentibus siue lapsis, cum ipsi non sint unum, baptismus unus est, et cum ipsi non utrique sancti sint, baptismus in utrisque sanctus est, quia et apostatae, si redeant, non quasi eum amiserint baptizantur, sed quod in se permanenti iniuriam fecerint humiliantur.

---

Augustine, Contra Litteras Petiliani, ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa027/stoa0040.stoa027.opp-lat1.xml.
