Latin
Book 2
Augustine, Contra Litteras Petiliani 2.112
Unproofread scanNot analysed yet
Augustinus respondit: Ostende nobis tribunal ubi sedisti, ut ante te staret orbis terrarum, et quibus oculis non dico conscientias omnium, sed uel actus inspexisti et discussisti, ut eum perdidisse innocentiam iudicares. ille qui raptus est usque in tertium caelum dicit: sed neque ego me ipsum diiudico, et tu de uniuersa terra qua hereditas Christi dilatatur audes ferre sententiam? deinde si satis absolutum tibi uidetur quod dixisti: qui non fuerit innocens non habet sanctitatem, quaero, si non habebat Saul sacramenti sanctitatem, quid in eo Dauid uenerabatur, si autem habebat innocentiam, quare innocentem persequebatur. nam eum propter sacrosanctam unctionem et honorauit uiuum et uindicauit occisum, et quia uel panniculum ex eius ueste praecidit, percusso corde trepidauit. ecce Saul non habebat innocentiam et tamen habebat sanctitatem non uitae suae —nam hoc sine innocentia nemo potest —,sed sacramenti dei quod et in malis hominibus sanctum est.