Latin
Book 2
Augustine, Contra Litteras Petiliani 2.114
Unproofread scanNot analysed yet
Augustinus respondit: Possem quidem quaerere abs te, in qua lege scripta sint uerba quae diabolus dixit, cum sanctum uirum Iob apud deum criminaretur, si hoc mihi esset propositum demonstrare, legem, quam dicis diabolum nosse, te ipsum non nosse; sed quia non inde inter nos quaestio est, hoc praetermitto. sic autem conatus es ostendere diabolum legis peritum, quasi nos dicamus omnes qui uerba legis nouerunt iustos esse. quid ergo te adiuuet quod de diabolo commemorare uoluisti, non uideo, nisi forte ut nobis ueniret in mentem, quomodo ipsum diabolum uos imitemini. sicut enim ille contra latorem legis proferebat uerba legis, sic et uos uerbis legis accusatis homines quos ignoratis, ut dei promissis quae in ipsa lege conscripta sunt resistatis. deinde uellem mihi diceres, confessores illi uestri quando se ipsos praecipitant, cui ducunt martyrium, utrum Christo qui talia suggerentem diabolum reppulit, an potius ipsi diabolo qui talia Christo facienda suggessit. duae sunt maxime uiles atque usitatae mortes eorum qui se ipsos interimunt, laqueus et praecipitium. tu certe dixisti in primis partibus huius epistulae: laqueo traditor periit, laqueum talibus dereliquit. hoc ad nos omnino non pertinet; neque enim ueneramur nomine martyrum eos qui sibi collum ligauerunt. quanto autem nos probabilius in uos dicimus: 'magister traditoris diabolus praecipitium Christo suadere uoluit et repulsus est'! quid ergo dicendi sunt quibus hoc suasit et auditus est? quid enim nisi inimici Christi, amici autem diaboli, discipuli seductoris, condiscipuli traditoris? spontaneas enim mortes ab uno magistro utrique didicerunt, ille laqueum, isti praecipitium.