# Contra Litteras Petiliani 2.121

Augustine, Contra Litteras Petiliani, Book 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-litteras-petiliani/2.121
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-litteras-petiliani/2.121

Petilianus dixit: Si precem domino facitis aut funditis orationem, nihil uobis penitus prodest. uestras enim debiles preces cruenta uestra conscientia uacuat, quia dominus deus puram magis conscientiam quam preces exaudit domino Christo dicente: non omnis qui dicit mihi <domine domine' intrabit in regnum caelorum, sed is q:ui facit uoluntatem patris mei qui in caelis est. uoluntas dei utique bona est. nam ideo in sacra oratione sic petimus: fiat uoluntas tua in caelo et in terra, ut, quia bona eius uoluntas est, nobis quae bona sunt largiatur. uos ergo uoluntatem dei non facitis, quia mala cotidie perpetratis.

---

Augustine, Contra Litteras Petiliani, ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa027/stoa0040.stoa027.opp-lat1.xml.
