Latin
Book 2
Augustine, Contra Litteras Petiliani 2.144
Unproofread scanNot analysed yet
Augustinus respondit: Iterum atque iterum audite dominum dicentem: eritis mihi testes in Hierusalem et in totam Iudaeam et Samariam et usque in totam terram. cur non ergo illi perdiderunt terram et caelum, qui, ut non communicent uniuersae terrae, contemnunt uerba sedentis in caelo? nam de uestra mansuetudine non tuae uoces, sed circumcellionum fustes interrogentur. dicturus es: 'quid ad nos pertinet?' quasi nos ista dicamus, nisi ut hoc respondeatis. ideo enim ad uos pertinet schisma uestrum, quia pertinere ad uos peccatum non uultis alienum, nec tamen ob aliud uos a nobis separastis, nisi dum nobis obicitis crimen alienum.