Latin
Book 2
Augustine, Contra Litteras Petiliani 2.146
Unproofread scanNot analysed yet
Augustinus respondit: Considerate paululum quam multis et quantum luctum dederint (deo laudes* armatorum uestrorum. dicite iterum: 'quid ad nos?' et ego iterum dicam: <et tu quod dicis quid ad nos, quid ad orbem terrarum, quid ad eos qui laudant nomen domini a solis ortu usque ad occasum, quid ad omnem terram quae cantat canticum nouum, quid ad semen Abrahae in quo benedicuntur omnes gentes?' ergo ideo ad uos pertinet sacrilegium schismatis, quia non ad uos pertinent facta mala uestrorum, et hinc intellegitis nec ad orbem terrarum pertinere, etiamsi ea probaretis, facta eorum propter quos inde uos separastis.