Latin
2.159 to 2.160
Augustine, Contra Litteras Petiliani 2.159-160
Unproofread scanNot analysed yet
Petilianus dixit: Beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam, quoniam ipsorum est regnum caelorum. uos beati non estis, sed beatos martyres facitis, quorum scilicet animabus caeli repleti sunt corporum. que memoria terrae floruerunt. uos ergo non colitis, sed facitis quos colamus. Augustinus respondit: Plane si non dictum esset: beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam, sed dictum esset: 'beati qui se ipsos praecipitant', implerent caelum martyres uestri. sane de corporibus eorum multos terrarum flores uidemus, sed sicut solet dici: (flos cinis).