Latin
Book 2
Augustine, Contra Litteras Petiliani 2.163
Unproofread scanNot analysed yet
Petilianus dixit: Sed nos christianos ista non terrent. quod enim estis male facturi, a domino Christo habemus ante mandatum. mitto, inquit, uos sicut oues in medio luporum. lupinam rabiem uos implestis, qui non aliter ecclesiis insidias facitis aut paratis, quam lupi ouilibus inhiantes pernicie semper atque impetu, suffectis sanguine faucibus, iram anhelantem respirant. -