Latin
Book 2
Augustine, Contra Litteras Petiliani 2.166
Unproofread scanNot analysed yet
Augustinus respondit: Possem ego magis dicere: (0 miseri traditores', si mihi placeret, immo si iustitia suaderet omnibus uobis obicere quorundam facta uestrorum. quod ergo ad omnes uos pertinet 'o miseri haeretici', cetera iam uerba tua ego dixerim. scriptum est enim: oportet et haereses esse, ut probati manifesti fiant inter uos. impleri ergo scripturam sic oportuit, sed in uobis hoc doleo, quod partes malitiae uos implere meruistis.