# Contra Litteras Petiliani 2.167-169

Augustine, Contra Litteras Petiliani, 2.167 to 2.169. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-litteras-petiliani/2.167
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-litteras-petiliani/2.167

Petilianus dixit: Nobis autem dominus Christus contra ue-slra feralia patientiam simplicem innocentiamque mandauit, quid enim dicit? mandatum nouum do uobis, ut diligatis inuicem, quomodo dilexi uos, et: in hoc scient omnes quia mei discipuli estis, si dilectionem habueritis in inuicem. Augustinus respondit: Nisi haec uerba longe a uestris moribus aliena in sermonis uestri superficiem transferretis, quomodo uos ouina pelle tegeretis? Petilianus dixit: Paulus quoque apostolus cum persecutiones immensas ab omnibus gentibus pateretur, a falsis fratribus pertulit grauiores, sicut (de) se ipse testatur, frequenter afflictus periculis ex gentibus, periculis ex genere, periculis a falsis fratribus, quique iterum dicit: imitatores mei estote, sicut et ego Christi. cum igitur nos falsi fratres appetitis, Pauli magistri patientiam sub uestris periculis imitamur.

---

Augustine, Contra Litteras Petiliani, ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa027/stoa0040.stoa027.opp-lat1.xml.
