Latin
2.175 to 2.177
Augustine, Contra Litteras Petiliani 2.175-177
Unproofread scanNot analysed yet
Petilianus dixit: Postremo quae est ratio persequendi? uos, miseri, interrogo, si putatis forsitan uos aliqua legis auctoritate peccare, Augustinus respondit: Qui peccat, non peccat legis auctoritate, sed contra legis auctoritatem. quia uero interrogas, quae sit ratio persequendi, uicissim te interrogo, cuius sit uox in psalmo dicentis: detrahentem [secreto] proximo suo occulte, hunc persequebar. quaere itaque persecutionis uel causam uel modum et noli tanta imperitia generaliter malorum persecutores reprehendere. Petilianus dixit: Ego uero e contra respondco Iesum Christum neminem persecutum, et cum aliquae sectae apostolis eidem suggerentibus displicerent —ita enim fidem uenerat facere, ut non cogeret homines, sed potius inuitaret —,dicunt illi apostoli: multi in nomine tuo manus imponunt et nobiscum non sunt. dixit Iesus: dimittite illos; si contra uos non sunt, pro uobis sunt.