# Contra Litteras Petiliani 2.175-177

Augustine, Contra Litteras Petiliani, 2.175 to 2.177. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-litteras-petiliani/2.175
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-litteras-petiliani/2.175

Petilianus dixit: Postremo quae est ratio persequendi? uos, miseri, interrogo, si putatis forsitan uos aliqua legis auctoritate peccare, Augustinus respondit: Qui peccat, non peccat legis auctoritate, sed contra legis auctoritatem. quia uero interrogas, quae sit ratio persequendi, uicissim te interrogo, cuius sit uox in psalmo dicentis: detrahentem [secreto] proximo suo occulte, hunc persequebar. quaere itaque persecutionis uel causam uel modum et noli tanta imperitia generaliter malorum persecutores reprehendere. Petilianus dixit: Ego uero e contra respondco Iesum Christum neminem persecutum, et cum aliquae sectae apostolis eidem suggerentibus displicerent — ita enim fidem uenerat facere, ut non cogeret homines, sed potius inuitaret —, dicunt illi apostoli: multi in nomine tuo manus imponunt et nobiscum non sunt. dixit Iesus: dimittite illos; si contra uos non sunt, pro uobis sunt.

---

Augustine, Contra Litteras Petiliani, ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa027/stoa0040.stoa027.opp-lat1.xml.
