# Contra Litteras Petiliani 2.178

Augustine, Contra Litteras Petiliani, Book 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-litteras-petiliani/2.178
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-litteras-petiliani/2.178

Augustinus respondit: Cur non dicis multa liberius te prolaturum de tuo, quae in scripturis non inueniuntur? si enim de scripturis sanctis uelis testimonia proferre, numquid ea quae non inueneris proferes? uestra autem mendacia quam multa sint in uestra potestate est. ubi enim scriptum est quod posuisti uel quando aut domino illud suggestum est aut a domino illud responsum est? multi in nomine tuo manus imponunt et nobiscum non sunt numquam filio dei quisquam discipulorum dixit. unde nec illud ab eo responderi potuit: dimittite illos; si contra uos non sunt, pro uobis sunt. sed est quiddam simile quod re uera in euangelio legimus de quodam suggestum esse domino, qui daemonia in eius nomine eiciebat et cum discipulis eum non sequebatur, ubi dominus ait: nolite prohibere; qui contra uos non est, pro uobis est. hoc autem ad sectas demonstrandas quibus pepercisse dominus uideatur omnino non pertinet. sed si te nonnulla fefellit similitudo sententiae, non est mendacium, error humanus est; si autem imperitis sanctarum scripturarum nebulas falsitatis inicere uoluisti, compungaris et confundaris et corrigaris. est tamen quod de hoc ipso, de quo domino suggestum est, nos agamus. quomodo enim tunc praeter communionem discipulorum ualebat tamen plurimum sanctitas nominis Christi, sic praeter ecclesiae communionem ualet sanctitas sacramenti; neque enim baptismus consecratur nisi in nomine patris et filii et spiritus sancti. quis autem insanissimus dixerit etiam praeter ecclesiae communionem nomen filii ualere, patris autem et sancti spiritus non ualere, aut ualere quidem in homine sanando, non autem ualere in baptismo consecrando? sed plane praeter ecclesiae communionem et unitatis sanctissimum uinculum et caritatis supereminentissimum donum nec ille a quo daemonium eicitur nec ille qui baptizatur aeternam uitam consequitur, sicut nec illi qui per communionem sacramentorum intus uidentur et per iniquitatem morum foris intelleguntur. quod autem Christus etiam corporaliter fuerit persecutus eos quos de templo expulit flagellando, iam supra diximus.

---

Augustine, Contra Litteras Petiliani, ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa027/stoa0040.stoa027.opp-lat1.xml.
