Latin
2.184.1 to 2.184.19
Augustine, Contra Litteras Petiliani 2.184.1-19
Unproofread scanNot analysed yet
Augustinus respondit: Ad fidem quidem nullus est cogendus inuitus; sed per seueritatem, immo et per misericordiam dei tribulationum flagellis solet perfidia castigari. numquid, quia mores optimi libertate uoluntatis eliguntur, ideo mores pessimi non legis integritate puniuntur? sed tamen male uiuendi ultrix disciplina praepostera est, nisi cum praecedens bene uiuendi doctrina contemnitur. si quae igitur aduersus uos leges constitutae sunt, non eis bene facere cogimini, sed male facere prohibemini. nam bene facere nemo potest nisi legerit, nisi amauerit, quod est in libera uoluntate; timor autem poenarum, etsi nondum habet delectationem bonae conscientiae, saltem intra claustra cogitationis cohercet malam cupiditatem. qui tamen aduersus (uos) leges constituerunt, quibus uestra comprimatur audacia? nonne hi, de quibus dicit apostolus quia non sine causa gladium portant? ministri enim dei sunt, uindices in iram ei qui male agit. tota igitur quaestio est, utrum uos non male agatis, quibus tanti schismatis sacrilegium obicit orbis terrarum; cuius quaestionis discussione neglecta superflua loquimini et, cum uiuatis ut latrones, mori uos iactatis ut martyres. et quia uel ipsas leges uel inuidiam formidatis uel ad resistendum impares estis non dico aduersus tot homines, sed aduersus tot gentes catholicas, etiam de mansuetudine gloriamini, quod ad uestram partem neminem cogitis. isto modo et miluus, cum pullos rapere territus non potuerit, columbum se nominet ubi enim potuistis et non fecistis? unde ostendistis quam plura faceretis, si possetis. quando lulianus uobis Christi inuidens paci basilicas reddidit unitatis, quae strages a uobis factae sint, quando uobiscum apertis templis suis etiam daemones exultabant, quis commemorare sufficiat? bello Firmiano quae a uobis Rogatus Maurus pertulerit, ipsa Mauritania Caesariensis interrogetur. tempore Gildoniano, quia unus collega uester familiarissimus amicus eius fuit, uiderint Maximianistae quae senserint. nam Felicianum ipsum, qui modo uobiscum est, si ad ius iurandum liceret prouocare, utrum ad communionem uestram non inuitum Optatus redire compulerit, mouere labia non auderet, praesertim si eius faciem populus Mustitanus intueretur, quo teste illa tunc facta sunt.