Latin
Book 2
Augustine, Contra Litteras Petiliani 2.187
Unproofread scanNot analysed yet
Dicit etiam quasi praeceptor benignissimus: qui non nis bonum eligere, uiuere te nolle damnasti. ita uero, si uestris criminationibus crederemus, bene uiueremus; quia dei promissionibus credimus, uiuere nos nolle damnamus. bene, ut arbitror, meministis quid apostoli dixerint Iudaeis, quando Christum praedicare prohibebantur: hoc ergo et nos dicimus ut respondeatis nobis, utrum deo magis oboediendum sit an hominibus. 'traditores turificatores persecutores' uerba sunt hominum contra homines. (in sola dilectione Donati remansit Christus' uerba sunt hominum extollentium gloriam hominis sub nomine Christi, ut gloria minuatur ipsius Christi. scriptum est enim: in lata gente gloria regis, in deminutione autem populi contritio principis. haec ergo uerba sunt hominum. at illa in euangelio: quia oportebat christum pati et resurgere tertia die, et praedicari in nomine eius paenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes, incipientibus ab Hierusalem uerba sunt Christi commendantis gloriam quam accepit a patre in latitudine regni sui. utrisque auditis hanc ecclesiae communionem potius eligimus et hominum uerbis Christi uerba praeponimus. rogo: quis est qui nos dicat mala legisse, nisi qui Christum dicit mala docuisse?