Latin
2.198 to 2.199
Augustine, Contra Litteras Petiliani 2.198-199
Unproofread scanNot analysed yet
Petilianus dixit: Sed uos spinas atque zizania, non semina spargitis, cum quibus uos in summo iudicio deceat concremari. non maledicimus; ,sed omnis spinosa conscientia dei sententia sic tenetur. Augustinus respondit: Saltem commemoratione zizaniorum simul tibi et triticum ueniret in mentem, quia utraque per agrum iussa sunt crescere usque ad messem. uos autem oculum maliuolentiae in zizaniis acriter figitis et contra sententiam Christi ea sola per orbem terrarum excepta Africa creuisse contenditis.