# Contra Litteras Petiliani 2.2-10

Augustine, Contra Litteras Petiliani, 2.2 to 2.10. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-litteras-petiliani/2.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-litteras-petiliani/2.2

Ab ipso exordio epistulae suae Petilianus dixit: Petilianus episcopus dilectissimis fratribus compresbyteris et diaconibus ministris per diocesim nobiscum in sancto euangelio constitutis: (gratia uobis et pax a deo patre nostro et domino lesu Christo. Augustinus respondit: Agnosco apostolicam salutationem. uideris quid dicas; unde tamen didiceris quod dicis aduerte. sic salutat Paulus Romanos, sic Corinthios, sic Galatas, sic Ephesios Colossenses Philippenses Thessalonicenses. quae igitur. dementia est cum his ecclesiis nolle communicare pacis salutem, in quarum epistulis didicisti pacificam salutationem? Petilianus dixit: Bis baptisma nobis obiciunt hi qui sub nomine baptismi animas suas reo lauacro polluerunt, quibus equidem obscenis sordes cunctae mundiores sunt, quos peruersa munditia aqua sua contigit inquinari. Augustinus respondit: Nec aqua nostra inquinamur nec uestra mundamur, sed aqua baptismi, in nomine patris et filii et spiritus sancti cum datur alicui, nec nostra nec uestra est, sed illius de quo Iohanni dictum est: super quem uideris spiritum sicut columbam descendentem et manentem super eum, hic est qui baptizat in spiritu sancto. Petilianus dixit: Conscientia namque dantis Conscientia quae abluat accipientis. Augustinus respondit: De conscientia Christi ergo securi sumus. nam si quemlibet hominem ponas, incerta erit accipientis mundatio, quia incerta conscientia est abluentis. Petilianus dixit: Na-m qui fidem a perfido sumpserit non fidem percipit sed reatum. Augustinus respondit: Non est perfidus Christus, a quo fidelis homo fidem percipit, non reatum. credit quippe in eum qui iustificat impium, ut deputetur fides eius ad iustitiam. Petilianus dixit: Omnis res enim origine et radice consistit et, si caput non habet aliquid, nihil est, nec quicquam bene regenerat, nisi bono semine regeneretur.

---

Augustine, Contra Litteras Petiliani, ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa027/stoa0040.stoa027.opp-lat1.xml.
