# Contra Litteras Petiliani 2.20.14-24

Augustine, Contra Litteras Petiliani, 2.20.14 to 2.20.24. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-litteras-petiliani/2.20.14
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-litteras-petiliani/2.20.14

ergo, inquit apostolus, Abrahae semen estis, secundum promis sionem heredes, et iterum dicit: heredes quidem dei, coheredes autem Christi, idemque semen Abrahae ad omnes gentes pertinere demonstrat ex illo quod Abrahae dictum est: in semine tuo benedicentur omnes gentes. quapropter puto iustum esse quod postulo, ut testamentum dei, quod iam olim apertum est, aliquantum aduertamus et, quem non inuenerimus traditi coheredem, ipsum iudicemus traditoris heredem, ille pertineat ad Christi uenditorem, qui Christum negat orbis emptorem. nempe quando se post resurrectionem discipulis demonstrauit et palpanda membra dubitantibus praebuit, hoc illis ait: quoniam sic scriptum est et sic oportebat Christum pati et resurgere tertia die, et praedicari in nomine eius paenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes, incipientibus ab Hierusalem. ecce a qua hereditate uos alienatis, ecce cui heredi resistitis! itane uero parceret Christo in terra ambulanti qui contradicit in caelo sedenti? adhuc non intellegitis, quoniam quidquid nobis obicitis sermoni eius obicitis? promittitur christianus orbis et creditur, impletur et contradicitur. cogitate, obsecro, quid pati pro tanta impietate debuistis; et tamen si quid passi estis nescio, non uidi, non feci. tu hodie qui non pateris uim persecutionis meae, redde mihi rationem separationis tuae. sed iterum ac saepe dicturus es, quae si non probas ad neminem pertinent, si autem probas ad me non pertinent.

---

Augustine, Contra Litteras Petiliani, ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa027/stoa0040.stoa027.opp-lat1.xml.
