# Contra Litteras Petiliani 2.202.1-16

Augustine, Contra Litteras Petiliani, 2.202.1 to 2.202.16. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-litteras-petiliani/2.202.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-litteras-petiliani/2.202.1

Petilianus dixit: Quid autem uolti;s e.'it cum regibus saeculi, quos numquam christianitas nisi inuidos sensit ' quod ut breuiter doceam, Machabacos fratres re.r persecutus est; rex quoque tres pueros, cum ipse sacrilegus esset, flammis nescius religiosis (addixit; rex quaesiuit animam pueri saluatoris; rex iustissimum Danihelem ferinis morsibus, ut putabat, obiecit, ipsumque dominum Christum iudex nequissimus regis occidit. inde est quod apostolus clamat; sapientiam loquimur inter perfectos, sapientiam non huius saeculi neque principum huius mundi quae euacuatur; sed loquimur dci sapientiam in sacramento, quae fuit abscondita, quam constituit deus ante saecula in gloriam nostram, quam nemo principum huius saeculi cognouit; si enim cognouissent, non utique dominum maiestatis crucifixissent. sed de pristinis regibus paganis is hoc dictum sit. uos autem huius saeculi imperatores, quia christiani esse desiderent, non permittitis esse christianos, cum fuco et nebula uestri mendacii eosdem bona - mente credentes ad iniquitatem uestram prorsus adducitis, ut armis suis contra hostes rei publicae praeparatis in christianos incurrant putentque se suasionibus uestris deo officium facere, si nos quos odistis occidant, dicente domino Christo: ueniet, inquit, tempus, ut qui uos occiderit putet se deo officium facere. nihil igitur interest nobis male docentibus, utrum reges orbis terrarum pagani, quod absit, an christiani esse desiderent, cum eosdem contra Christi familiam non cessatis (armare. nescitis autem aut potius non legistis, quod crimine hominem occidentis maius crimen est suasoris? Iexabel in mortem hominis iusti uel pauperis maritum suum excitauerat regem: pari tamen supplicio uir et uxor ambo perierunt. neque enim uos aliter reges impellitis, quam ut saepe subtilis suadella feminea reges impulit in reatum. etenim per filiam uxor Herodis impetrauit ac meruit in disco ad mensam caput Iohannis afferri. Pontium Pilatum Iudaei sic coegerunt, ut Christum dominum cruci subfigeret, cuius sanguinem uindicem super se semper ac suos manere uoluerunt.

---

Augustine, Contra Litteras Petiliani, ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa027/stoa0040.stoa027.opp-lat1.xml.
