# Contra Litteras Petiliani 2.203

Augustine, Contra Litteras Petiliani, Book 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-litteras-petiliani/2.203
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-litteras-petiliani/2.203

A.ugustinus respondit: Huic loco tam copiose a te exaggerato atque digesto, ubi de regibus saeculi aduersus nos inuidiose loquimini, si debite digneque respondeam, uereor ne me quoque crimineris regum iracundiam in uos concitare uoluisse. quamquam cum more uestro uniuersaliter in omnes catholicos huius inuectionis impetu ferens, nec me utique praetermittis. curabo tamen ostendere, si potuero, te hoc potius fecisse talia dicendo quam me talibus respondendo. ac primum uide quemadmodum tibi tu ipse aduerseris. certe istum locum sic exorsus es: quid autem uobis est cum regibus saeculi, quos numquam christianitas nisi inuidos sensit? his uerbis prohibes utique nos ad reges saeculi accedere. et paulo post dicis: ipsosque idem reges, ne quasi ignari uel nescii persequi cuperent christianos, his praeceptis admonuit, ne perirent. quae illos praecepta, quia nesciunt, utinam dace-remus, aut certe uos illis sine dubio ostcnderetis, si uelletis ut uiuerent! quomodo igitur nos regum uis esse doctores? et nostri quidem, si qua eis amicitia est cum regibus christianis, si ea bene utuntur, nihil peccant; si qui uero inde extolluntur, multo leuius quam uos peccant. uobis enim, qui sic nos arguitis, quid fuit cum rege pagano et quod grauius est apostata et christiani nominis hoste Iuliano, a quo uobis basilicas quasi uestras reddi deprecantes hoc in eius laude posuistis, quod apud eum sola iustitia locum haberet? quibus uerbis — credo enim uos Latine intellegere — et idololatria Iuliani et apostasia iustitia est appellata. tenetur petitio quam uestri maiores dederunt, constitutio quam impetrauerunt,' gesta ubi allegauerunt. euigilate et attendite: inimico Christi, apostatae, aduersario chriatianorum, seruo daemoniorum talibus uerbis ille, ille, uester ille Pontius supplicauit. ite nunc et nobis dicite: quid nobis est cum regibus saeculi, ut surdi surdis populis legatis quod cum ipsis audire non uultis: stipulam in oculo fratris tui uides, trabem in oculo tuo non uides.

---

Augustine, Contra Litteras Petiliani, ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa027/stoa0040.stoa027.opp-lat1.xml.
