# Contra Litteras Petiliani 2.204.1-13

Augustine, Contra Litteras Petiliani, 2.204.1 to 2.204.13. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-litteras-petiliani/2.204.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-litteras-petiliani/2.204.1

Quid, inquis, uobis est cum regibus saeculi, quos numquam christianitas nisi inuidos sensit? hoc cum dixisses, enumerare conatus es, quos reges iusti senserint inimicos, nec considerasti quod plures enumerari possint quos habuerint amicos. pater Abraham a rege diuinitus admonito, ne attaminaret eius uxorem, et amicissime habitus est et munus accepit. Isaac filius eius regem similiter amicissimum expertus est. Iacob in Aegyptum a rege honorabiliter exceptus eum etiam benedicit. quid loquar de filio eius loseph, qui post carceris tribulationem, quo uelut igne sicut aurum castitas eius probata est, magnis ab eo sublimatus honoribus iurabat etiam per Pharaonis salutem non tamquam tyfo elatus, sed beniuolentiae non ingratus. regis filia Moysen adoptauit. Dauid ad alienigenam regis Israhel compulsus iniquitate confugit. Helias ante currum pessimi regis non illius imperio, sed suo cucurrit obsequio. Helisaeus hospitae mulieri, si quid sibi forte a rege per eius intercessionem praestari uellet, etiam ultro offerendum putauit. sed ad ipsa iam tempora ueniam, quando captiuus dei populus habebatur, ubi, ut mitius loquar, mira tibi inrepsit obliuio. uolens enim probare, quod reges numquam christianitas nisi inuidos senserit, commemorasti tres pueros et Danihelem, quae passi sunt a persequentibus regibus, nec rebus, non uicinis sed plane ipsis, admoneri potuisti, qualis ipse rex post innocentium flammarum miraculum siue in deo laudando atque praedicando siue in ipsis pueris honorandis extiterit, qualem rex habuerit Danihelem et non recusantem quibus muneribus exornauerit, cum ille honorem debitum reddens regiae potestati, quod satis in uerbis eius apparet, donum dei quo praeditus erat indicando interpretando eius somnium non subtraxit. unde cum ab inuidis sancti uiri sacrilega uesania calumniantibus inuitus eum rex in lacum leonum mittere cogeretur, quamquam tristis id fecerit, praesumpsit eum tamen per auxilium domini sui saluum futurum.

---

Augustine, Contra Litteras Petiliani, ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa027/stoa0040.stoa027.opp-lat1.xml.
