Latin
Book 2
Augustine, Contra Litteras Petiliani 2.206
Unproofread scanNot analysed yet
'Et ubi', inquies, 'impletum est quod dominus dicit: ueniet tempus, ut qui uos occiderit putet se deo offi cium facere? neque enim hoc de paganis dici potuit, qui non propter deum, sed propter idola christianos persequebantur.' non uidetis, si hoc de his imperatoribus dictum esset qui gaudent de nomine christiano, hoc eos utique praeeipue fuisse iussuros, ut occideremini? quod numquam omnino iusserunt, sed uestri hostili more legibus repugnando poenas debitas luunt et uoluntarias mortes suas, dum nobis inuidiosas putant, sibi perniciosas non putant. quodsi de regibus nomen Christi honorantibus illud a domino dictum esse arbitrantur, quaerant quid catholica in oriente perpessa sit, quando Ualens imperabat Arrianus. ecce haberem quo intellegerem impletum esse quod dominus ait: ueniet tempus, ut qui uos occiderit putet se officium deo facere, ne sibi ad famae gloriam haeretici assumerent, si quid aduersus eorum errorem imperatores catholici praecepissent. uerumtamen tempus illud post ascensionem domini completum esse reminiscimur: sancta scriptura huius rei testis omnibus nota est. Iudaei se putabant officium deo facere, cum apostolos occidebant. inter hos qui officium deo se arbitrabantur exhibere etiam Saulus noster, nondum noster, fuit, ita ut hoc inter laudes suas praeteritas et obliuiscendas enumeret: Hebraeus, inquit, ex Hebraeis, secundum legem Pharisaeus, secundum aemulationem persequens ecclesiam. ecce qui putabat officium se deo facere, cum faciebat quod mox ipse perpessus est. nam quadraginta Iudaei coniurauerant ut interficerent eum, quando fecit hoc tribuno innotescere, ut eorum insidias armato milite saeptus euaderet. sed nondum erat qui ei diceret: 'quid tibi est, non cum regibus, sed cum tribunis armisque regalibus?' non erat qui ei diceret: <audes per milites quaerere tuitionem, cum dominus tuus per eos ductus sit ad passionem?' nondum erant ista deliramenta, sed contra haec futura iam tunc illa parabantur exempla.