Latin
2.208.1 to 2.208.25
Augustine, Contra Litteras Petiliani 2.208.1-25
Unproofread scanNot analysed yet
Sequeris enim iam et episcopos nominas, quos de traditione codicum soletis arguere. de quibus et nos solemus respondere:. 'aut non probatis et ad neminem pertinet, aut probatis et ad nos non pertinet'. suam enim sarcinam portauerunt uel bonam uel malam, et bonam quidem credimus sed qualemlibet, tamen suam, sicut uestri mali nec ipsi uestram nec uos ipsorum: sed uestrum omnium communis pessima sarcina schisma est. haec saepe iam diximus. exhibe igitur non episcoporum nomina, sed imperatorum ac iudicum nostrorum, qui uos persequendo perierunt. hoc enim proposueras, hoc promiseras, ad hoc nos intentissimos feceras. audi, inquis: perit Macari-us, perit Ursatius cunctique comites uestri dei pariter uindicta perierunt. duos solos commemorasti, quorum neuter imperator fuit. cui hoc placeat, quaeso te. tibi ipse nonne displices? promittis quam plures imperatores ac iudices nostros te commemoraturum qui uos persequendo perierint, et tacitis imperatoribus nominas duos uel iudices uel comites. illud enim, quod adiungis: cunctique comites uestri dei pariter uindicta perierunt, ad rem non pertinet. hoc quippe modo iamdudum locum istum finire potuisti, ut omnino neminem nominares. cur ergo imperatores nostros, id est nostrae communionis, non commemorasti? an timuisti, ne reus maiestatis accusareris? ubi est circumcellionica fortitudo? deinde quid agis de illis quos tot superius nominasti, qui rectius tibi possunt dicere: 'quid nos quaerebas?' causam enim tuam nihil adiuuerunt et tamen nominati sunt. deinde qualis es, qui eos quos perisse commemoras nominare formidas? saltem ipsos iudices uel comites, quos uideris non timuisse, plures nominares. remansisti autem ad Macarium et Ursatium. itane quam plures illi duo isti sunt? an quod pueri didicimus sapis? si enim quaeras ex me, duo quis numerus sit, singularis an pluralis, quid esse respondeam nisi pluralem? sed ad hoc etiam non defit quod dicam.