# Contra Litteras Petiliani 2.208.26-36

Augustine, Contra Litteras Petiliani, 2.208.26 to 2.208.36. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-litteras-petiliani/2.208.26
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-litteras-petiliani/2.208.26

eximo inde Macarium; neque enim dixisti quomodo perierit. an forte, quisquis uos persequitur, nisi in hac terra fuerit inmortalis, quando mortuus fuerit, propter uos mortuus existimabitur? quid, si non in tam longo imperio Constantinus et tam longa felicitate uixisset, qui primus aduersus uestrum errorem multa constituit, et quid, si non Iulianus tam cito abreptus esset e uita, qui uobis basilicas dedit, quando ista garrire taceretis, cum et modo tacere nolitis? nec tamen dicimus nos ideo cito mortuum Iulianum, quia uobis basilicas dedit. possumus enim esse in his paiiter copiosi, sed nolumus esse pariter uani. proinde, ut dicere coeperam, ex illis duobus secerno Macarium. cum enim duos proposuisses, ipsum et Ursatium, repetisti nomen Ursatii, ut nobis ostenderes quam mortem meruerit, et dixisti: Ursatium namque barbarica pugna prostratum saeuis unguibus alites canumque auidi dentes morsibus discerpserunt. unde satis apparet, cum de Macario maiorem inuidiam facere soleatis, ita ut nos Macarianos, non Ursatianos appelletis, multo maxime te de illo fuisse dicturum, si de morte eius aliquid tale dicere potuisses. ex his itaque duobus, ubi pluralem numerum posuisti, seiuncto Macario remanet Ursatius, nomen proprium numeri singularis. ubi est igitur tam plurium illorum tam minax et tremenda promissio?

---

Augustine, Contra Litteras Petiliani, ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa027/stoa0040.stoa027.opp-lat1.xml.
