Latin
Book 2
Augustine, Contra Litteras Petiliani 2.209
Unproofread scanNot analysed yet
Iam illud quam ridiculum sit, qui quoquo modo loqui nouerunt quantum opinor intellegunt, quod, cum dixisses: perit Macarius, perit Ursatius cunctique comites uestri dei pariter uindicta perierunt, tamquam exigentibus (nobis) ut probares, quia re uera nihil aliud uel auditor uel lector exigeret, statim conexuisti magnum documentum, quo probares cunctos comites nostros dei pariter uindicta perisse. Ursatium namque barbarica, inquis, pugna prostratum saeuis unguibus alites canumque auidi dentes morsibus discerpserunt. hoc modo potest alius similiter nesciens quid loquatur dicere omnes episcopos uestros dei uindicta in carcere defecisse, et cum ab eo fuerit flagitatum unde hoc probet, adiungere statim: Optatus namque de satellitio Gildonis accusatus tali genere mortis extinctus est'. has nugas audire et discutere et refellere cogimur; tantum timemus infirmis, ne intellectu tardiore in uestros laqueos celeriter currant. istum autem Ursatium, si forte bene uixit et uere ita mortuus est, consolabitur promissio dei dicentis :sanguinem animarum uestrarum exquiram de manibus omnium bestiarum.