Latin
2.21 to 2.23
Augustine, Contra Litteras Petiliani 2.21-23
Unproofread scanNot analysed yet
Petilianus dixit: His ergo criminibus saeptus esse uerus episcopus non potes. Augustinus respondit: Quibus criminibus? quid docuisti, quid ostendisti? etsi ostendisses crimina nescio quorum, quid hoc ad semen Abrahae in quo benedicuntur omnes gentes? Petilianus dixit: Si apostoli persecuti sunt aliquem aut aliquem tradidit Christus?