Latin
2.218 to 2.220
Augustine, Contra Litteras Petiliani 2.218-220
Unproofread scanNot analysed yet
Petilianus dixit: Quae autem ratio est quaeue inconstantia uanitatis, quod, cum nos falso uocabulo dicatis haereticos, communionem nostram magnopere cupiatis ? Augustinus respondit: Si haereticorum communionem magnopere cuperemus, corrigi uos ab haeretico errore nollemus; cum autem hoc uobiscum agamus, ne sitis haeretici, quomodo haereticorum communionem magnopere cupimus? dissensio quippe uos et diuisio facit haereticos, pax uero et unitas facit catho. licos. cum ergo inde huc uenitis, desinitis esse quod odimus et incipitis esse quod amamus. Petilianus dixit: Eligite tandem de duobus alterum quid dicatis. si innocentia uobis est, cur nos ferro sectamini? aut si reos nos dicitis, quid nos quaeritis innocentes?