# Contra Litteras Petiliani 2.218-220

Augustine, Contra Litteras Petiliani, 2.218 to 2.220. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-litteras-petiliani/2.218
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-litteras-petiliani/2.218

Petilianus dixit: Quae autem ratio est quaeue inconstantia uanitatis, quod, cum nos falso uocabulo dicatis haereticos, communionem nostram magnopere cupiatis ? Augustinus respondit: Si haereticorum communionem magnopere cuperemus, corrigi uos ab haeretico errore nollemus; cum autem hoc uobiscum agamus, ne sitis haeretici, quomodo haereticorum communionem magnopere cupimus? dissensio quippe uos et diuisio facit haereticos, pax uero et unitas facit catho.licos. cum ergo inde huc uenitis, desinitis esse quod odimus et incipitis esse quod amamus. Petilianus dixit: Eligite tandem de duobus alterum quid dicatis. si innocentia uobis est, cur nos ferro sectamini? aut si reos nos dicitis, quid nos quaeritis innocentes?

---

Augustine, Contra Litteras Petiliani, ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa027/stoa0040.stoa027.opp-lat1.xml.
