Latin
2.239.34 to 2.239.41
Augustine, Contra Litteras Petiliani 2.239.34-41
Unproofread scanNot analysed yet
numquid barbae Aaron et orae uestimenti eius sacrilega iniuria facienda est, ut ibi eos ponendos arbitremur? absit. discerne ergo uisibile sanctum sacramentum, quod esse et in bonis et in malis potest, illis ad praemium illis ad iudicium, ab inuisibili unctione caritatis, quae propria bonorum est. discerne ista, discerne; discernat te deus a parte Donati et in catholicam reuocet, unde te illi catechumenum abreptum mortiferi honoris uinculo ligauerunt. iam ros Hermon super montes Sion quomodolibet abs te accipiatur, non estis in montibus Sion, quia non estis in ciuitate super montem constituta, quae certum signum hoc habet quod abscondi non potest. nota est ergo omnibus gentibus; pars autem Donati ignota est pluribus gentibus, non est ergo ipsa.