# Contra Litteras Petiliani 2.241.19-31

Augustine, Contra Litteras Petiliani, 2.241.19 to 2.241.31. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-litteras-petiliani/2.241.19
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-litteras-petiliani/2.241.19

nunc quod agitur, nempe iustissimus erat Danihel non testimonio tuo, quamquam hoc mihi ad causam quam tecum ago sufficiat, sed testimonio spiritus dei loquentis etiam per Ezechielem, ubi tres eminentissimae iustitiae nominauit Noe, Danihelem et Iob, quos dixit solos a quadam uehementissima ira dei, quae ceteris impenderet, posse liberari. uir ergo iustissimus unus ex tribus memorabilibus orat et dicit: cum orarem et confiterer peccata mea et peccata populi mei in conspectu domini dei mei. et tu te dicis esse sine peccato, quia uidelicet sacerdos es, et si peccauerit populus, oras pro eo, si autem tu peccaueris, quis pro te orabit? uere, quia impietate tantae arrogantiae indignum te praebes pro quo sacerdos ille inter pellet. quem propheta his uerbis quae non intellegis uoluit intellegi. iam enim, ne quis inquirat cur hoc dictum sit, quantum dominus donat expediam. praeparabat deus animos hominum per prophetam, ut talem desiderarent sacerdotem pro quo nullus posset orare. ipse figurabatur temporibus primi populi et primi templi, ubi omnia figurae nostrae fuerunt. ideo solus summus sacerdos intrabat in sancta sanctorum, ut oraret pro populo, qui cum sacerdote in ipsa interiora sancta non introibat, sicut ille sacerdos intrauit in secreta caelorum, in illa ueriora sancta sanctorum, adhuc nobis hic positis pro quibus interpellat. ideo dixit propheta: si peccauerit populus, orabit pro eo sacerdos; si autem sacerdos peccauerit, quis ora bit pro eo P, id est: 'talem desiderate sacerdotem qui peccare non possit, ne indigeat orari pro se.) et ideo pro apostolis oratur a populis, pro illo autem sacerdote apostolorum magistro et domino non oratur. audi hoc Iohannem fatentem et docentem: fratres, inquit, haec scribo uobis, ut non peccetis. et si quis peccauerit, aduocatum habemus apud patrem Iesum christum iustum;

---

Augustine, Contra Litteras Petiliani, ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa027/stoa0040.stoa027.opp-lat1.xml.
