Latin
Book 2
Augustine, Contra Litteras Petiliani 2.25
Unproofread scanNot analysed yet
Petilianus dixit: At enim aliqui dicent: filii non sumus traditoris. eius est aliquis filius cuius facta sectatur. hi enim certissimi filii sunt idemque parentibus similes, quos non ista caro nec sanguis, sed mores et facta parentibus consimiles genuerunt.