# Contra Litteras Petiliani 2.37

Augustine, Contra Litteras Petiliani, Book 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-litteras-petiliani/2.37
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-litteras-petiliani/2.37

Augustinus respondit: Si abs te quaeram, quibus nos fructibus lupos rapaces esse cognoscatis, dicturus es crimina aliena nec in eis quorum esse dicuntur umquam probata. si autem tu a me quaeras, quibus fructibus uos potius esse lupos rapaces cognoscamus, obicio schismatis crimen quod tu negabis, ego autem statim probabo: neque enim communicas omnibus gentibus et illis ecclesiis apostolico labore fundatis. hic dicturus es: (non communico traditoribus et homicidis'. respondet tibi semen Abrahae: 'haec sunt illa crimina uel non uera uel non mea). sed haec interim sepono, tu ostende ecclesiam. iam uox illa mihi sonabit, quam in pseudoprophetis uitandam dominus monuit ostendentibus partes et ab uniuerso alienare conantibus: ecce hic est Christus, ecce illic. sed usque adeo putas ueras oues Christi cor non habere quibus dictum est: nolite credere, ut lupum audiant dicentem: ecce hic est Christus et pastorem non audiant dicentem: per omnes gentes, incipientibus ab Hierusalem.

---

Augustine, Contra Litteras Petiliani, ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa027/stoa0040.stoa027.opp-lat1.xml.
