Latin
Book 2
Augustine, Contra Litteras Petiliani 2.40
Unproofread scanNot analysed yet
Petilianus dixit: Nec adeo mirum quod tibi nomen episcopi inlicite assumis. haec est uera diaboli consuetudo, ita demum decipere, si sibimet uindicet uocabulum sanctitatis, apostolo praedicante: nec mirum est, inquit, si ipse satanas trans figurat se uelut angelum lucis et ministros suos quasi ministros iustitiae. nec mirum est ergo quod te falso episcopum uocas. nam et illi angeli perditi, amatores uirginum mundanarum, qui carnem corrumpendo corrupti sunt, licet diuinis exuti uirtutibus angeli esse desierint, nomen tamen retinent angelorum seseque semper angelos putant, qui diuina soluti militia in exercitum diaboli similes transierunt, deo magno clamante: non permanebit spiritus meus in hominibus istis in aeternum, quoniam caro sunt. quibus reis ac uobis dicet dominus Christus: ite in ignem aeternum m, quem paratus pater meus diabolo et angelis eius. si angeli mali non essent, diabolus angelos non haberet, quos et sanctus apostolus in illo iudicio resurgendi a sanctis hominibus dicit esse damnandos: nescitis quoniam angelos iudicabimus? siueriangeli essent, iudicium in angelos dei homines non haberent. sic quoque apostoli sexaginta, qui cum domino Christo duodecim derelictis a fide apostatae recesserunt, in tantum hominibus miseris adhuc putantur apostoli, ut ex his Manicheus et ceteri multis diabolicis sectis multas animas implicent, quas ut caperent prodierunt. nam profecto perditus Manicheus, si tamen fuit, in illis sexaginta ponendus est, si nomen eius apostoli inter duodecim (non) continetur. at in locum Iudae traditoris subrogato Mathia uoce Christi ordinatus est ut tertius decimus Paulus, qui sese apostolorum nouissimum memorat, ne quisquis esset posterior apostolus crederetur. sic enim dixit: ego enim sum nouissi mus apostolorum qui non sum dignus uocari apostolusquia persecutus sum ecclesiam dei. nec in hoc uobis blandiamini: Iudaeus haec fecerat, licet et uos nobis perniciem ut pagani faciatis. bellum namque inlicite geritis quibus non licet repugnare. uos enim cupitis uiuere nobis occisis, nobis uero uictoria est fugere uel occidi.