Latin
Book 2
Augustine, Contra Litteras Petiliani 2.46
Unproofread scanNot analysed yet
Et tamen quaerimus a uobis, quos uestrum a nostris probetis occisos. nullam quidem legem ab imperatoribus datam ut occideremini recolo. illi autem, de quibus maximam inuidiam facere soletis, Marculus et Donatus, ut moderatius dixerim, incertum est utrum se ipsi praecipitauerint, sicut uestra doctrina non cessat cotidianis exemplis, an uero alicuius potestatis iussu praecipitati sint. si enim incredibile est magistros circumcellionum solitas mortes sibimet intulisse, quanto incredibilius potestates Romanas insolita supplicia iubere potuisse! itaque de hac re, quam nimis inuidiosam putatis, si uerum est quod dicitis, quid hoc pertinet ad dominicum triticum? palea quae foras uolauit paleam quae intus remansit accuset; non enim tota poterit nisi uentilabro ultimo separari. si autem est falsum, quid mirum si palea tamquam leui flatu dissensionis ablata etiam dominicum triticum falsis criminationibus insectatur? quapropter de omnibus talibus inuidiosis criminibus hoc uobis frumentum Christi, quod per agrum, id est per totum mundum, cum zizaniis crescere iussum est, libera et secura uoce respondet: (si non probatis quod dicitis, ad neminem pertinet, si autem probatis, ad me non pertinet'. ex quo fit ut, quicumque se ab ista unitate frumenti propter zizaniorum uel paleae crimina separauit, propter ipsum dissensionis et schismatis malum nec ab ipso crimine homicidii se possit defendere, dicente scriptura: qui odit fratrem suum homicida est.