# Contra Litteras Petiliani 2.49

Augustine, Contra Litteras Petiliani, Book 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-litteras-petiliani/2.49
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-litteras-petiliani/2.49

Petilianus dixit: At enim constanter opponitis: dixit apostolis Christus: qui semel lotus est non habet. causam nis'i pedes lauandi, sed est mundus totus! si uerba ista plene discutias, subsequentibus obtineris. sic namque locutus est dicens: qui semel lotus est non habet causam nisi pedes lauandi, sed est mundus totus; et uos mundi estis, sed non omnes. hoc autem dixit propter Iudam qui eum fuerat traditurus. quisquis ergo traditor factus es, baptismum perdidisti. denique postquam ipse damnatus est traditor Christi apostolus, undecim sic plenius confirmauit: iam uos mundi estis propter sermonem quem locutus sum uobis; manete in me, et ego in uobis. et iterum his undecim dixit: pacem meam do uobis, pacem meam dimitto uobis. cum haec ergo damnato ut diximus traditore apostolis undecim dicta sint, uos quoque traditores similiter pacem et baptismum non habetis.

---

Augustine, Contra Litteras Petiliani, ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa027/stoa0040.stoa027.opp-lat1.xml.
