Latin
Book 2
Augustine, Contra Litteras Petiliani 2.50
Unproofread scanNot analysed yet
Augustinus respondit: Si ergo perdidit baptismum traditor, quisquis a uobis baptizatus postea traditor factus fuerit, si redire ad uos uoluerit, denuo baptizetur. quod si non facitis, satis nos ipsi indicatis falsum esse quod dictum est: si quia ergo traditor factus es, baptismum perdidisti. si enim perdidit, redeat et recipiat; si autem redit et non recipit, non perdiderat deinde, si propterea dictum est apostolis: iam uos mundi estis et: pacem meam do uobis, quia iam inde discesserat traditor, non erat ergo munda et pacifica cena illa tanti sacramenti, quam priusquam ille exiret omnibus dedit. quod si clausis oculis dicere audetis, quid faciamus nisi potius nos exclamemus: 'o ultrix furoris caecitas eorum qui uolunt esse legis doctores, sicut dicit apostolus, non intellegentes neque quae locuntur neque de quibus affirment'? nisi tamen pertinaciae caecitas impediret, non erat difficilis intellectus, ut uideres non dixisse dominum praesente Iuda: 'nondum mundi estis', sed: iam uos mundi estis. addidit autem (non omnes\\ quia ibi erat qui mundus non erat. qui tamen si praesentia sua ceteros pollueret, non eis diceretur: iam uos mundi estis, sed diceretur, ut dixi: 'nondum mundi estis'. postquam uero ille discessit, dixit eis: iam uos mundi estis nec addidit: 'sed non omnes,' quia iam discesserat quo etiam praesente, sicut eis dictum est, mundi erant, sed non omnes, quia erat illic unus immundus. quapropter his uerbis magis dominus declarauit in uno coetu hominum eadem sacramenta sumentium aliquorum immunditiam mundis obesse non posse. certe si putatis esse apud nos similes Iudae, haec uerba nobis dicite: (mundi estis, sed non caecitas). non autem hoc dicitis, sed dicitis propter quosdam immundos: 'immundi estis omnes). hoc discipulis dominus Iuda praesente non dixit, et ideo qui hoc dicit non didicit a bono magistro quod dicit.