Latin
2.53.11 to 2.53.21
Augustine, Contra Litteras Petiliani 2.53.11-21
Unproofread scanNot analysed yet
clamat scriptura diuina: uidebas furem et concurrebas cum eo. si te non contaminauit quem uidisti, cur mihi obicis quem uidere non potui? an dicis: 'non cum eo concurri, quia facta eius displicebant mihi'? sed nempe ad altare accedebas cum eo. age iam, ut te defendas, discerne ista et dic aliud esse concurrere in peccatum, sicut concurrerunt duo seniores castitati Susannae insidiantes, aliud cum fure accipere domini sacramentum, sicut apostoli cum Iuda etiam primam illam cenam acceperunt. faueo defensioni: sed cur non attendis quanto facilius in hac tua defensione absolueris gentes et terminos terrae qua hereditas Christi diffunditur? si enim potuistis furem uidere et cum fure uiso sacramenta communicare (et) tamen peccatum non communicare, quanto minus potuerunt remotissimae nationes cum Afris traditoribus uel persecutoribus, etiamsi uera diceretis et ostenderetis, mala facta habere communia, quamuis cum eis tenerent sacramenta communia! an dicis: 'ego illum episcopum uidi, furem uero illum non uidi'? dic quod uis: etiam huic faueo defensioni, et in hac absolutus est a uestris criminationibus orbis terrarum. si enim uobis licuit cogniti hominis ignorare uitam, cur totus mundus ignotos ignorare non sinitur? nisi forte Donatistis licet nescire quod scire nolunt, gentibus non licet nescire quod scire non possunt.