Latin
Book 2
Augustine, Contra Litteras Petiliani 2.60
Unproofread scanNot analysed yet
Petilianus dixit: Nam si ueris falsa permisceas, isdem saepe uestigiis uerum falsitas imitatur. sic sic hominem simulat naturae pictura uerumque coloribus exprimit falsa facies ueritatis. sic sic speculi nitor uultum rapit, ut reuocet oeulis imitatur; sic sic offert proprios uenientibus uuUus, ut ipsa sibimet inuicem facies uenientis occurrat, tantumque 1/alet munda fallacia, ut ipsi se qui peruident oculi quasi in altero sese cognoscant. ipsa quoque umbrae cum steterit imago, res geminat magna ex parte, mendacio diuidens unitatem. numquid adeo uerum est, quia figura mentitur? sed alwd est hominem pingere, aliud generare. nam quis patri filios exoptanti falsos fingit infantes, aut quis picturae mendacio ueros heredes expectet? profecto dementiadementis est animi dimisso eo quod uerum est amare picturam.