Latin
Book 2
Augustine, Contra Litteras Petiliani 2.73
Unproofread scanNot analysed yet
Augustinus respondit: Tu es ille maledicus conuiciator, non ueridicus disputator. nonne aliquando desines talia dicere, quae si non probas ad neminem pertinent, si autem probas ad unitatem orbis terrarum, quae in sanctis tamquam in frumentis est, omnino non pertinent? si placeat et nobis pro maledictis maledicta reponere, possumus et nos forte diserte conuiciari, possumus dicere: crepitantibus flammis, sed nullo modo mihi sonat diserte quod dicitur inepte; possumus et nos dicere: ieiunis apicibus aestuans, sed scriptorum nostrorum apices nolumus, cum ab aliquo sano leguntur, suco grauitatis ieiunos iudicari et ipsum in eis, dum nullis sententiis utilibus pascitur, superuacaneo laborare ieiunio. ecce dico circumcelliones uestros non crepitantibus, sed praecipitantibus flammis furoris ardere. si responderis: 'quid ad nos?' ,cur et tu cum obieceris quos uolueris non uicissim audies: 'et nos nescimus'? si responderis: (non probabis', cur non tibi orbis terrarum respondeat uicissim: (nec uos probatis? paciscamur ergo, si placet, ut nec tu nobis malos obicias quos putas nostros nec uobis ego uestros. ita uidebis hoc pacto tam iusto placito atque firmato nihil te habere quod obicias semini Abrahae in omnibus gentibus. atque tibi ego plane inuenio magnum quod obiciam: cur ergo uos impie separastis a semine Abrahae quod est in omnibus gentibus? hoc certe quemadmodum defendas non habes. purgamus enim nos utrique a criminibus alienis; hoc autem, quod omnibus gentibus quae in semine Abrahae benedicuntur non communicatis, et magnum crimen est (et) non quorundam uestrum, sed omnium.