Latin
Book 2
Augustine, Contra Litteras Petiliani 2.77
Unproofread scanNot analysed yet
Petilianus dixit: Sed ut plene discutiam baptismum trinitatis, dixit apostolis suis dominus Christus: ite, baptixate gentes in nomine patris et filii et spiritus sancti, docentes eas seruare omnia quaecumque mando uobis. quem doces, traditor? quem condemnas? quem doces, traditor? quem occidis? postremo quem doces? an quem feceris homicidam? quomodo ergo baptizas in nomine trinitatis? patrem deum dicere non potes. nam cum dixerit dominus Christus: beati pacifici, quia filii dei uocabuntur, tu qui parem animi non habes deum non habes patrem. quomodo autem in nomine filii baplixas, qui tradis ipsumque filium dei non ullis passionibn# nec crucibus imitaris? quomodo autem baptizas in nomine spiritus sancti, cum spiritus sanctus in illos apostolos uenerit qui non fuerant traditores? cum igitur deus uobis genitor non sit nec aqua baptismatis uera nascamini, nemo uestrum penitus natus est nec patrem habetis impii nec matrem. uos ergo huiusmodi non debeo baptizare, etsi, ut carnem Iudaei quasi baptizant, milies uos lauetis ?